Latin
206
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 206
Unproofread scanNot analysed yet
§. 748. Quotiescunque corpus Solidum movetur per Fluidum quiescens determinatâ velocitate. resistentiam patitur, quae eadem erit, si Fluidum eâdem velocitate currat contra id ipsum Solidum quiescens: quia actiones à motu respectivo oriundae in utroque casu sunt aequales, adeoque unus motus substitui potest alteri absque diversitate. §. 749. Si Solidum moveatur per Fluidum quiescens duos edit effectus, 1. separat cohaesionem Fluidi. Et 2. propellit Fluidum ex suo loco. §. 750. Adeoque resistentia, quam patitur Solidum in hoc motu, oritur ex attractione partium Fluidi, &ex viribus inertiae in Fluido promoto. §. 751. Resistentia ex attractione partium Fluidi oriunda est in ratione quantitatis Fluidi separati à cohaesione; adeoque in comparatis ejusdem corporis velocitatibus diversis, erit in ratione velocitatis. §. 752. Resistentia adversus Solidum ex viribus inertiae Fluidi oriunda, est in ratione quadratâ velocitatis Solidi, juxta §. 370.