Latin
207
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 207
Unproofread scanNot analysed yet
praeterea est in ratione multitudinis partium Fluidi, quibus occurrit, hoc est in ratione velocitatis; sed harum actio est in ratione temporis, quod est in ratione inversa velocitatis; quare hae binae rationes se destruunt, &manet modo superstes resistentia ex attractione in ratione velocitatis, &ex inertia in ratione duplicata velocitatis. §. 753. Experimenta plurima accuratissima, à Cl. SGravezandio instituta cum corporibus diversae figurae, hanc assignatam proportionem §. 752 confirmant. §. 754. Quare in comparatis duorum corporum resistentiis haec obtinebunt: si fuerint duo corpora similia posita in eodem Fluido, erunt resistentiae in ratione duplicatâ laterum homologorum, idcirco resistentiae sphaerarum cylindrorum &conorum similium sunt in ratione quadrata diametrorum. §. 755. Si fuerint corpora similia &aequalia, sed diversae rapiditatis, mota in Fluido eodem erunt resistentiae in ratione velocitatis, &duplicata velocitatis, juxta §. 756. Si fuerint corpora similia &inaequadibzy G Google aequalia, diversâque ferantur rapiditate per Fluidum, erunt resistentiae in ratione velocitatis, &duplicata velocitatis, ac duplicata laterum homologorum. §. 757.