Latin
209
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 209
Unproofread scanNot analysed yet
752 admodum variat, prout figura corporum differt; est enim resistentia cylindri recti ad eam coni recti, eâdem velocitate moti in eodem fluido &juxta directiones axium, ut linea in coni superficie à vertice usque in peripheriam baseos ducta, ad semidiametrum baseos. §. 763 Et si cylindri ac sphaerae habuerint diametros aequales, &juxta axis directionem aeque velociter feruntur in eodem Fluido, erunt resistentiae, ut tria ad duo. §. 764. Adeoque resistentia sphaerae se habet ad resistentiam coni recti, moti juxta directionem axis, &cujus diameter baseos est aequalis diametro sphaerae, ut ; lineae, in superficie coni à vertice ad baseos peripheriam ductae, se habent ad semidiametrum baseos. §. 765. Potest quoque resistentia §. 752 solidi in fluido moti comparari cum pondere: in prismate enim recto est aequalis ponderi columnae in Fluido, quae habet eandem basin cum prismate, &altitudinem talem, ut exinde grave cadens in vacuo acquirat velocitatem eandem, qua prisma in fluido movetur.