Latin
208
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 208
Unproofread scanNot analysed yet
Si fuerint corpora similia &aequalia, atque ejusdem rapiditatis, &ferantur per diversae densitatis Fluida, sed aeque fluida, erunt resistentiae uti sunt densitates Fiuidorum. §. 758. Si fuerint corpora similia &aequalia, sed diversae rapiditatis, ferantur per Fluida diversa, erunt resistentiae in ratione densitatis, simplici &duplicata velocitatis. §. 759. Si fuerint corpora similia &inaequalia, diversae rapiditatis, quae ferantur per Fluida diversa, erunt resistentiae in ratione densitatis, velocitatis, duplicata velocitatis, &duplicata laterum homologorum. §. 760. Hinc intelliguntur resistentiae quas patiuntur aves volitantes per aerem: pisces natantes per aquam: naves per aquas tam dulces quam salsas motae: pali infixi fundis ante aggeres ad vim aquarum infringendam positi: acria infixa lateribus arteriarum &venarum corporis animalis: aedes, turres, &alia à ventis, aut a turbonibus aqueis conquassata &c. §. 761. Resistentia §. 751 non mutatur pro diversâ corporis figurâ, si modo eadem quantitas Fluidi à duobus corporibus ex suâ cohaesione removetur. §762. Sed resistentia §.