Latin
222
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 222
Unproofread scanNot analysed yet
Aquam mutamus in glaciem quolibet tempore, quando in vasculo continetur, quod insistit alteri vasi aquam aliam continenti &vasculum undiquaque ambienti, huic infundatur Nitrum, Sal Gemmae, vel Sal Amoniacum, quod dum solvitur, abit aqua in vasculo in glaciem: hoc eo fit celerius, si aqua ambiens vasculum fuerit nivalis, soluta sponte sed lente; aut glacies soluta sed nondum cocta: vel si nivi circumponatur Sal aliquod. §. 803. Verosimile videtur Aquam abire in glaciem, non, quia privatur Igne, licet glacies nunquam multum Ignis in se habeat. Nec quia ejus partes quiescunt; moventur enim inter se perpetuo, ut docet augmentum bullarum aerearum continuum: 4. Mouvement des Eaux. B. L. Histoire de l’Acad. Royal. anno 1709. nuum: 1. crepitus glaciei manifesto audiendus in lacubus durante gelu. 2. exhalatio ingens partium perpetua: 3. expansio valida, qua vasa extrorsum pellendo diffringit, &continuo rimam contractam auget, quae omnia non nisi motu peraguntur.