Latin
223
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 223
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia admiscentur ex atmosphaerâ nonnulla corpora subtilia, quorum admixtione ignis magis expellitur, &aqua induratur in formam Crystallorum, &quidem tum, quando paucus adest ignis; sed quae crystallisatio prohibetur, quando plus ignis partes movens adest, quemadmodum in omni crystallisatione obtinet. §. 804. Has particulas opinamur se insinuare intra poros partium aquearum, atque ita eas conjungere, uti clavi jungunt ligna; vel interponi simpliciter inter aquae partes, &esse loco glutinis, quemadmodum Aqua ipsa inter alia corpora interposita, connectit illa ut evadant massa cohaerens: Hae igitur particulae non erunt frigorificae, quemadmodum alii Philosophi statuerunt, sed simplices clavi, qui aqueas partes connectunt, &eundem calorem vel frigus cum iis habent. Hanc opinionem fovemus sequentibus innixi argumentis. 1. Quia omnia Salia, ut Nitrum Sal Gemmae, Ammoniacum, Marinum, Bog ed bzy G oogle Borax, Alumen, Vitriolum, sicca, immisso thermoscopio, inveniuntur aeque frigida, quam alia corpora illius loci; haec circumposita circa lagenam Aqua plenam, &madefacta alia Aqua vel Nivi imposita, illico Aquam in lagena cogunt in glaciem, &eodem tempore ipsa solvuntur quamvis tempore instituti experimenti duret gelu: videntur hinc partes quaedam subtiles Salium per poros vasis transire in Aquam. 2. Quia in omnibus regionibus regnat frigus ingens, &glacies diuturna, in quibus solum est praegnans Sale &Nitro; ita in Armenia &Persiae parte Boreali, quae sitae sunt inter gradus 40.