Latin
226
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 226
Unproofread scanNot analysed yet
6 In Helvetiae Episcopatu Basileensi, fluvius est qui aestate calidissima congelascit, hyeme autem tepet a, quia aestate ex solo vicino elevantur exhalationes, quarum admistione aqua abit in glaciem, &quae hyeme nec elevantur nec admiscentur, hinc aqua hyeme fluida manet, &quoad sensum tepet: absentia Ignis hoc in casu saltem non poterit assignari glaciei causa. CAP. XII. De Igne. Quum ignis in tota Atmosphaera, &omni loco, in quo ex* perimenta capimus, semper adsit, difficillimum est ejus accuratum exaa. Scheuchseri Hydogr. Helveti: pag. 135. Geth. Mercator. Atlas Min. pag. 258. examen instituere, &characteres ipsi proprios describere. §. 806. Cognoscitur itaque Ignis vel in majori copiâ aut in minori dari, quoties diversa observamus in corporibus phaenomena fieri, quae in iisdem locis locantur. §. 807. Haec phaenomena sunt, Lux visum afficiens, aut rarefactio major vel minor corporum Solidorum aut Fluidorum; iis enim aut seorsim, aut ambobus simul existentibus cognoscimus dari plus minusve ignis in eo loco. Ex effectibus itaque ejus proprietates detegemus. §. 808.