Latin
227
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 227
Unproofread scanNot analysed yet
Quaecunque dantur corpora dura, extenduntur per ignem in omnem dimensionem, quamdiu ipsis inest, &eo plus extenduntur, quo ignis majori in copia &majori motu adest, quaelibet metalla frigida prius mensurata, &rursus postquam calefacta sunt, evidenter hanc majorem expansionem ostendunt. §. 809. αe. Ergo ignis constat ex partibus subtilissimis, quae poros omnium solidorum intrare &penetrare possunt. β. Validissimè motis, quae partes solidorum cohaerentes à se removent. γ. Et quae totam cohaesionem partium durarum tollere possunt, ut metalla, aliaque in fluidum abeant. §. 810.