Latin
240
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 240
Unproofread scanNot analysed yet
sed quando ope secundae lentis focus redditur multo minor, &vis fortior, tunc incendit corpora combustilia utcunque humida, imo in mediis aquis, proprie consumendo internum nucleum eorum, non ita corticem aquae contiguum, metalla quaelibet in vitrum mutat, excepto gravissimo novo merallo, quod est immutabile; lapides fundit, &vitrificat: Gemmas colore privat reducitque in pulverem: vegetabilia quaelibet in cineres &hos in vitra redigit: Salia in spiritus mutat, quod igne terrestri artificiali nullo fieri potest, uti a Experimentis Tschirnhausii in Germania constat, &Geoffroyi in Galliis 6 5. 844. Ignis hactenus cognitus unitur cum solidis quibusvis hucusque notis, diutissime iis inhaeret, aliquando vix ea consumit, uti patet in metallis: quamdiu vero inhaeret corporibus, ea expandit: adeoque non ita dissipatur ex corporibus unico momento, veluti ex foco catoptri a. Acta Lips. anno 1607. 6. Philosophic. Transact. num. 322. pag. 374. L. Histoire de l’Acad. Royal. anno 1709. pag. 205. tri aut dioptri, quia partes solidi semel ad vibrationes redactae non ad quietem uno momento veniunt, licet undiquaque ignis exeat; novus tamen perpetuo allicitur, quamdiu vibrationes durant.