Latin
241
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 241
Unproofread scanNot analysed yet
§. 845. Ideo quo corpus solidius duriusque, eo constantius ignem conservabit; quo majus corpus, eo plus ignis continebit &diutius conservabit; ignem enim amittit modo in ratione superficierum, sed continet in ratione Solidorum. §. 846. Quodcunque corpus fuerit calefactum, positum in medio rariori non tam calido, sponte abit in calorem aequalem tum sibi, tum medio. Nam corpus undiquaque ignem amittit, attritu suo tantum recolligit eundem: sed attritu motus fiat minor, quam qui ab igne restituatur, ergo sensim vibrationes partium ad quietem redeunt, minor ignis copia colligitur reliquus dissipatur, donec omnia ad aequilibrium redeant. §. 847. Ergo ignis est corpus verum sui generis, quod non generatur ex partibus crassiorum corporum attenuatis, tum enim modo adesset ubi attenuatio corporum terrestrium sit; sed adest in atmosphaera, &in quolibet quiescente corpore, &in foco speculorum absque ullo alio corpore, &ubi diu magna copia adfuit in metallis lapidibusque, &avolavit, omnes habentur partes eaedem metallorum tam quoad copiam, quam subtilitatem.