Latin
243
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 243
Unproofread scanNot analysed yet
Talia pabula sunt omnia olea terrae, sulphura, bitumina, omnia olea vegetabilium expressa, destillata, fermentatione parata in Spiritus; phosphorus; carbones; resinae. Tum omnia olea animalium partium. §. 851. Ignis in corpore terrestri excitatus pabulo indiget quo conservetur, &ut hoc ritè cedere alimento queat, oportet ut vi aeris apprimatur neque majori, neque minori, ne in utroque casu langueat cessetve attritus, hinc aeque in aere condensato quam rarefacto flamma &ignis incensorum corporum perit. Et quia fumus ex partibus valde elasticis constat, patet eo aeque ignem extinctum iri in loco clauso, quam ab aere condensato. §. 852. Ex hisce omnibus hactenus traditis intelligitur, 1. quomodo faenum humidius congestum in flammam erumpat. 2. Cur flamma sit conica corporum incensorum. 3. Cur flatus certae vehementiae vim flammae, ignisve augeat vehementior extinguat? 4. quid sit flamma &quare sursum adscendat? 5. quid fumus? 6. quomodo ignis dicendus colligere homogenea, segregare heterogenea? 7. quomodo nonnulla emolliat, ut Ceram, alia induret, ut Lutum? 8. quomodo humida exsiccat &in vapores attollit? 9. quomodo in calcem corpora redigat? 10. quare aqua ignem extinguat &aliquando augeat. 11. Quid sit calor in nobis? quómodo ex hoc sensu nihil certi de copia ignis determinari possit? 12. quid sit Frigus, ejusque effectus? CAP. XIII.