Latin
242
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 242
Unproofread scanNot analysed yet
§. 848. Colligitur etiam ignis quum Spiritus acidi Chemici nonnulli cum se mutuo miscentur, vel cum Salibus alcalinis, vel cum metallis; oritur enim ingens ab his effervescentia, quae in valido motu attrituque partium supra se consistit, quo illa igitur violentior, eo plus ignis colligetur. Hinc olea aromatum calidiorum destillatione producta in vivam abeunt flammam; calx viva aquae permixta calorem quoque ob effervescentiam summam concipere videtur. §. 849. Pabulum ignis vocatur quodcunque corpus ignem excitatum sustinet diu, vel eundem auget; est hoc tale corpus, cujus partes vi ignis removeri à se possunt, sed interim cum attritu &celeritate supra se moventur, ita ut novus ignis ex atmosphaerâ continuo colligatur; &si mobilitas sit tanta, sive ob elasticitatem vel aliam causam, ut vibratae motaeve partes plus motus concipiant edantve, perpetuo etiam plus ignis colligetur. §. 850.