Latin
OPTICA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 251
Unproofread scanNot analysed yet
Nam unus radiolus incidens in unum punctum solidum corporis reflectitur tantum juxta leges Mechanicas superius expositas, in quibus vidimus angulos incidentiae &reflectionis esse aequales; tumque viam corporis incidentis &reflexi esse cum catheto in eodem plano. §. 874. Angulus incidentiae formatur à via corporis incidentis &à catheto. §. 875. Angulus reflexionis formatur à via recedentis corporis ab obice &ab eadem catheto. 9. 876. Hinc radius incidens perpendiculariter in corpus, reflectitur perpendiculariter; &si incidat juxta viam alterius reflexi radii, reflectitur in via incidentis illius radii. §. 877. Est via radii reflexi omnium brevissima, quae duci potest à lumine ad obicem &inde ad locum observationis a. §. 878. Non autem tantum fit reflexio radiorum à partibus solidis corporum in quas incidat, sed etiam à vi quadam aliâ, intra poros haerente, forte nec corporeâ, quaeque idem praestat ac si corpus magnum ubivis solidum non porosum foret, in quod Lux incideret: &quae dum sit instar virtutis repellentis in Magnete, ad aliquam latitudinem ultra superficiem corporis se extendit. Hanc a. Gregorius in Elementis Optic.