Latin
OPTICA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 252
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc vim invenit Newtonus ex Experimentis, quae sunt argumenta totidem eam confirmantia. 1. Si enim speculum politur, cum ad certam asperitatem superficies est reducta, albet; si paululum ulterius asperitates imminuuntur, jam repercutit omnes radios Lucis, ac si hi incidissent in superficiem planam politamque, quae tamen est admodum aspera, nisi igitur vis repercutiens radios exiret ex speculo, quae se diffundendo aequaliter aequabilissimam quasi reddat superficiem, radiorum reflexio à speculo, qualis observatur, fieri non posset. Unde reflexio radiorum fit ab hac superficie virtuali potius, quam à superficie speculi. 2. Si Lux incidat in vitrum perpendiculariter transit, sed si vitrum obliquius exceperit Lucem, reflectitur omnis, &nihil transit. fingi non potest, poros in eadem parte vitri esse nullos vel obturatos, vel ineptos ad Lucem transmittendam, antea enim transibat Lux per eosdem: sed vis quaedam alia, potentior momento Lucis, repercutiens adesse tum debebit; experiri hoc licet in omni vitro, aqua &c. si enim oblique superficiem intueamur, instar speculi Lucem omnem reflectit. 3.