Latin
OPTICA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 266
Unproofread scanNot analysed yet
Voctrinam colorum, ab omnibus ignoratam Philosophis, tam accurate coluit, perfecitque magnus Newtonus, ut modo quae scripsit in optices elaboratissimo opere repetere possim, omnia vero quae in eodem continentur tam bene ab oppositionibus doctorum virorum a vindicavere Cl. Disaguilliers B, aliique Philosophi e, ut pro absolute demonstratis haberi possint. §. 915. Radius lucis quicunque tractabilis à nobis, à Sole directe emissus componitur ex plurimis aliis radiis subtilioribus, à se invicem separabilibus, uti docet punctum opacum corporis illuminati uno radio, &à plurimis oculis undiquaque simul visibile. 2. Ejusmodi radius ope lentis convexae reduci potest in focum, ex quo divergendo innumeri exeunt. 3. Prismate refrina. Mariotte sur les Couleurs pag. 207. &seq. Acta Lips. anno 1713. pag. 447. b. In Philosophical Transactions num. 348. pag. 433. Wolf Elementa Opticae num. 198. Whiston in Philosophical Course, Optic. SGravezande Institut. Newtonianae. refringitur in plurimos coloratos radios. §. 916. Color hujus radii §. 915, utcunque conspecti, sed adhuc integri, est candidus. §. 917. Hic radius candidus §916. incidens in corpus quodcunque diaphanum refringens, per quod transit, separatur in radios plurimos varie coloratos, hoc ordine dispositos, ut sint rubri, aurantii, flavi, virides, caerulei, purpurei, violacei.