Latin
OPTICA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 267
Unproofread scanNot analysed yet
cum omnibus coloribus intermediis in singulâ classe; ita ut nullus color in natura cognoscatur, qui inter hos non appareat: optime vero conspiciuntur, si radius §. 916. transeat per prisma vitreum in camera obscura positum, &excipiatur dein supra albam planamque tabulam. §. 918. Colores separati à se §. 917. differunt inter se claritate, quâ oculum afficiunt; fulget enim color ruber maxime, minime violaceus, decrescitque claritas, quo colores à rubro magis recedunt. §. 919. Unde vis, qua agunt in villos nerveos retinae oculi est in diversis coloribus diversa, quae igitur ponit majorem actionem in coloribus clarioribus, minorem in obscurioribus; unde velocitas, vel soliditas, vel magnitudo, vel haec tria simul, in partibus colores vivaciores constituentibus est major, quam in partibus colores obscuriores facientibus, si Lux juxta leges Mechanicas operetur. §. 920. Colores §. 917. à se separati, ostendunt se agi in refractione refrangibilitate diversa, ita ut color ruber minime refringatur, violaceus maxime, &alii colores intermedii eo plus, quo magis à rubro recedunt versus violaceum.