Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 27
Unproofread scanNot analysed yet
Haec non sequitur ex sola Extensione, uti multi demonstrare adnisi fuerunt, sed est plane diversa proprietas: nam spatium extensum est penetrabile a corpore solido, neque hanc ἀντιτυπίαν habet. 2. Idea soliditatis acquiritur contactu corporum, quae dum premuntur, infinitis viribus resistere deprehenduntur, &si nunquam quis corpora compressisset, nunquam ideam Soliditatis haberet, nec formare posset, utcunque Extensionis ideam haberet: hanc sine contactu per solam visionem habere possumus, ut patet ex idolis in aëre depictis ope speculorum cavorum sphaericorum. §. 67. Soliditas quoque non involvit ideam continui, quantum existit, velut idea spatii §. 44. §. 68. Quare praeter partem solidam in spatio Universi alia concipi potest priorem contingens absque spatio intermedio, atque sic praeter has binas plures concipi possunt, quae massam mere solidam component. §. 69. Verum quoque inter duas partes absolute solidas se non ubivis contingentes, potest concipi pars non solida, tamen extensa, mensurabilis, penetrabilis; quae vocatur Porus. Massa ex talibus pluribus partibus eodem modo dispositis composita, Corpus Porosum constituit. §. 70.