Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 28
Unproofread scanNot analysed yet
Fabrica quoque omnium corporum definite magnorum porosa est, uti evincunt Microscopicae observationes in corporibus trium regnorum factae; 2. penetrabilitas plurimorum fluidorum in &per multa alia corpora. 3. Penetrabilitas Ignis &Lucis per omnia corpora. §. 71. Quorum pororum magnitudo, multitudo, &figura variat in plurimis corporibus diversarum specierum. §. 72. Estque in pluribus corporibus tanta porosi quantitas, ut vix videantur constare partibus solidis: dum enim particulae singulae aquae possint penetrare per poros auri aliorumque metallorum, patet aurum habere poros valde amplos plurimosque; quod si ejus massa sub suo volumine dimidium solidi, &dimidium porosi habeat, erit in aqua soliditas respectu porosi, uti 1 ad 39 proxime: &in fubere oliditas respectu porosi uti 1 ad 163, evincentibus hoc gravitatibus specificis; cum tamen procul dubio aurum longe plus pororum habeat, &quantitas solida in aliis corporibus minor sit, quam juxta assignatam proportionem.