Latin
OPTICA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 272
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVII. De Oculo. §. 930. Oculus in orbita ossea residens à qua postice coercetur, à palpebris antrorsum retinetur, machina est, cujus ope visus peragitur. §. 931. Supercilia, cilia, &palpebrae, ejus sunt munimenta, ne exterius quid incidens visum offendat. §. 932. Palpebrae, margine polito cartilagineo terminatae, ope musculorum mobiles sunt, lucemque admittunt vel tollunt pro ejus exigentia. §. 933. Irrigatur anterius oculus humore ex glandula innominata affluente continuo, quo oculus pellucidus, humidus servatur, omnesque advolantes sordes abstergentur, humor hic iterum per duo puncta lacrymalia exit. §. 934. Bulbus oculi, in pinguedine larga positus, mobilis, sex cingitur musculis, ipsum moventibus in omnem determinationem. §. 935. Cingitur quoque aliquot membranis, coercentibus interne contentes humores, &figuram conservantibus, quarum prima vocatur Adnata, quae ex ambitu exteriori orbitae &quidem periostio nata, pellucida est, &toti anteriori oculo obducitur, quantum oculus visui patet. §. 936. Secunda vocatur Sclerotica, quae originem ducens ex dura matre, nervum involvit opticum, sed ad oculi bulbum accedens, explicatur in superficiem sphaericam, totumque complectitur bulbum; antice vero in partem magis sphaericam abit, quae pellucida est, &Cornea vocatur.