Latin
OPTICA
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 273
Unproofread scanNot analysed yet
§. 937. Quae sequitur membrana, pia matre oritur, nervumque opticum immediate involvit, ad bulbum accedens, succingit cavam superficiem prioris, est vero haec duplex; pars exterior pervemiens ad initium Corneae introrsum ab ea recedit, progressa ulterius Iridem format perfecte circularem, quae fere in medio, sed tamen propius naso plerumque, foramen relinquit, nominatum Pupilla: pars interior ad initium Corneae introrsum magis recedit, separaturque à parte exteriori, obducitque humorem vitreum, atque undique circulariter annectit humorem Crystallinum; vocatur haec membrana Uvea. §. 938.