Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 279
Unproofread scanNot analysed yet
961, cum qua objecta videntur, pendet à plurimis causis, quae vel singulae seorsim sunt, vel plures simul concurrunt, tales sunt 1. copia lucis major ab objecto reflexa; quod fit α. si objectum propinquum. β. Si objectum colore aliquo vividiori pictum fuerit, vel albescat. γ. Vel si figura plures repercusserit radios ad locum in quo oculus. 2. Amplitudo, &mobilitas pupillae, apta ad plurimos radios lucis excipiendos. Pelluciditas trium humorum oculi, omnes fere radios in corneam allapsos transmittentium. 4. Tenera sanaque retinae &torius nervi optici conditio ab uno sui extremo ad aliud. §. 963. Hinc patet quare myopes objecta videant clariora quam oculi seniles, nam postulant ea propiora: tum quare si diu idem objectum intuemur, videamus illud clarius quam in initio; nam pupillam dilatamus sensim magis. §. 964. Quod si igitur causae quatuor §. 962 simul concurrant, homo ille clarissime videbit objecta, si una vel altera causa ex quatuor fuerit minus perfecta, videbit objecta minus clara; &prout hae causae quatuor à suâ perfectione plus recedunt, eo objecta videbit obscuriora. §. 965. Quare tamen pleraque objecta, uti montes, prata florentia &c. è longinquo conspecta, videntur clare? 1.