Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 280
Unproofread scanNot analysed yet
quia vix alii radii praeter albos, aut vivaciores colores tum ingressi oculos, movent retinam, dum alii colores sunt nimis debiles viribus; nam pratum flores gerens albos, modo album apparet, licet multo plura folia viridia caulesque similes gerat. 2. Quia semper ad longinqua videnda dilatamus pupillam; &3. Quia ab omni puncto totius objecti Lux quaedam reflexa ad oculos pervenit 4. confer §. 925 imprimis. §. 966. Objecta distincte videntur, 1. quando radii allapsi ad oculum, post refractionem per tres humores coeunt supra retinam, atque omnes, qui ex uno objecti puncto erant emissi, in unum punctum retinae incidunt: 2. quando imago objectorum depictorum supra retinam est magna; hinc myopes distinctius vident quam presbyopes. 3. quando objecta sunt propinqua, &nec nimis nec parcius illuminata. 4 Quando cum attentione &diu conspicimus idem objectum, percurrendo omnia ejus puncta, &interim accommodando humores oculi &pupillam, ut distincta fiat imaginis pictura supra retinam. §. 957.