Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 282
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc data magnitudine objecti perpendicularis ad horisontem, una cum distantia spectatoris invenitur facile magnitudo apparens objecti, tumque magnitudo imaginis supra retinam. §. 973. Quando objecti magni imago supra retinam est admodum exigua, plura objecti puncta radios emittunt lucis cadentes supra eundem retinae nervum, unde non distincte amplius objectum videri potest; ex quibus intelligitur quare omnia objecta longinqua nunquam nudo oculo apparent distincta. §. 974. Quae sub eodem angulo optico conspiciuntur &in diversis sita sunt distantiis, sed parallela sibi, habent magnitudines distantiis proportionales. §. 975.