Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 283
Unproofread scanNot analysed yet
Si oculi axis inter duas longitudines parallelas, quibus quoque est parallelus, ambae longitudines in majoribus distantiis propius ad se accedere videbuntur, dum semper sub minori angulo optico conspiciuntur. §. 976. Si objectum aliquod sit perpendiculare ad horisontem, &elevatum, diversissimae inter se quoad magnitudinem partes ejus à spectatore horisontali videbuntur sub eodem angulo, &proinde aequales. §. 977. Magnitudo objecti cognoscitur ex distantia ejus comparata cum objectis interjacentibus, &cum apparenti magnitudine; ita Solem Lunamque Orientes aut Occidentes videmus majores, quam dum sunt supra horisontem elevatiores conspecti enim per tubumsimplicem, impedientem quominus intermedia objecta videamus, apparent aeque magni; quare ex solo judicio formato à mente videntur fluere apparentes magnitudines a non ex refractione. §. 978. Si magnitudo horisontalis è longinquo prospiciatur: quo partes sunt remotiores, eo apparent altiores; quod manifestum intuentibus mare. §979. Cognitio distantiae variis acquiritur modis, quibus omnibus in unum collaa. Malebranche de Inquir. veritat. lib. 1. cap. 9. Clarke in notis ad Rohaultum. collatis, aliquid certius comparatur; modi sunt 1. directio axium utriusque oculi ad idem punctum objecti, &continentium angulum; quo hic minor eo minus certum de distantia formatur judicium, hinc in distantiis objectorum remotiorum erramus semper. 2. magnitudines apparentes rerum cognitarum comparatae cum vera magnitudine, 3. distinctio vel confusio singularum partium objecti, quo enim distinctiores apparent partes, eo objectum propius erit. 4.