Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 292
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1005. Si lucens vel objectum radians ponitur in centro speculi, omnes radii incidunt perpendiculariter in superficiem &repercutiuntur in idem centrum; quare oculus positus in centro nil nisi se ipsum, &confusissime videbit. §. 1006. Si objectum radians ponatur ultra focum speculi, in quod incidant radii divergentes; erit distantia concursus radiorum post reflexionem à speculo, ad distantiam huius concursus à centro speculi, veluti est distantia obiecti à speculo, ad distantiam obiecti à centro speculi. §. 1007. Si oculus ponatur in concursu radiorum §. 1006. obiectum apparebit confusissimum: si intra concursum &speculum, apparebit obiectum amplificatum &erectum &post speculum: si ultra concursum radiorum ponatur apparebit obiectum inversum, minus, &post speculum, &quo oculus plus recedat à speculo, eo semper obiectum minus apparebit. §. 1008. Si oculus ultra focum speculi positum fuerit, sed tamen intra eius centrum, &objectum quoque ultra, in, vel intra focum speculi, cui propius sit quam oculus, apparebit imago objecti pendula in aere, inversa, &minus, &concurrunt imago &objectum in ipso foco speculi. §. 1009.