Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 293
Unproofread scanNot analysed yet
Si obiectum ponatur intra /partem diametri speculi, in quod radios divergentes emittat, erit distantia foci imaginarii à speculo, ad distantiam huius foci à centro speculi, uti distantia obiecti à speculo, ad distantiam objecti à centro speculi. §. 1010. Si oculus ponatur intra vel ultra objectum §. 1009. videbit objectum semper erectum; sed eo majus, quo oculus plus distat à speculo: tum eo remotius post speculum apparebit, quo oculus propior fuerit speculo: sed eo propius superficiei speculi apparebit, quo oculus remotior à speculo: sique oculus ultra certam removeatur distantiam, objectum videbit geminatum. §. 1011. Nunquam vero imago repraesentat objectum accurate, sed utcunque difformis apparet, quia puncta imaginis non habent inter se eandem relationem, quam dibzy G Google quam puncta objecti. §. 1012. Ex hisce intellectis patet fundamentum reliquorum speculorum sive cylindricorum cavorum, sive convexorum; tum conicorum cavorum &convexorum; tum pyramidalium: de quibus singulis seorsim agere neutiquam instituti ratio permittit; experimenta deformium imaginum depictarum, &in hisce speculis elegantissimae structurae apparentium, sua pulchritudine &stupendis phaenomenis facile ex animo delebunt, quicquid taedii in priori doctrina conceptum foret ab auditoribus: quicunque plura de his &similibus demonstrata cupiat, adeat Kircherum in arte magna lucis &umbrae, tum Chr. Wolfium in Elementis Catoptricis.