Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 300
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1037. Quae componitur ex vaporibus &exhalationibus omnium corporum, tam solidorum quam fluidorum, quae in Terra habentur; tum quoque ex igne ab astris omnibus, aut à terrestribus corporibus combustis, aliove igne subterraneo in ipsam immisso. §. 1038. Sed praeter haec §. 1036. constat ex Fluido sui generis, quod proprie aer est, quodque distinguitur a reliquis §. 1037. per characteres proprios sibi, non aliis fluidis: quemadmodum sunt, 1. Ejus immutabilitas &constantia permanendi tempore quolibet &in occasione quacunque, cum exhalationes &vapores elastici è contrario pereant tempore, sive elasticitatem amittant: 2.