Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 301
Unproofread scanNot analysed yet
Facultas conservandi ignem terrestrem in corporibus: contra vapores &exhalationes ignem citissime extinguunt 2. 3. Aptitudo ad respirationem animalium producendam, cui valdequam noxii sunt quilibet vapores, &exhalationes omnes, his enim magis praesentaneum venenum non datur. 4. Elasticitatis determinata &constans proportio, inferius explicanda; quae tamen variat in omnibus exhalationibus. 5. Confirmamur ulterius, quia idem manet aer, postquam purificatus fuit à pluvia, aut ab incensis exhalationibus sulphureis nam mutatus tum foret, si praeter exhalationes non foret aliud fluidum. §. 1039. Aër est fluidus omni tempore &loco, neque observatus unquam concrevisse in corpus firmum: ejus fluiditas non exigua est, quia partibus constat perfecte sphaericis, sese mutuo in paucis punctis contingentibus, quae quoque parum matea. Philos. Transact. Comp. vol. 4. par. 2. pag 188. Acta Lips. anno 1690. pag. 534. materiei habent, &se vix attrahunt. §. 1040. Possidet aer notabilem gravitatem, nec sibi commissus libere unquam à centro terrae recedit, quemadmodum levia dicebantur agi juxta Aristotelicos, 1. quod si enim vas vacuum superne aperiatur, descendit aer per foramen &implet vas. 2.