Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 305
Unproofread scanNot analysed yet
SGravezandius, qui eam ad magnam perfectionem &simplicitatem nuperrime deduxit. §. 1046. Demonstramus vero Mercurium in Baroscopio suspendi à gravitate incumbentis aeris; si enim Baroscopium includatur recipienti longo, ex quo antliae ope aerem evacuamus, descendit Mercurius, suntque descensus proportionales copiae aeris sublatae, donec fere omnis ex tubo effluxerit Mercurius, vel fere ad libellam cum Mercurio in vasculo subjecto haeserit. 2. Si tubus utrimque apertus fuerit, &superiori parte applicetur antliae, inferiori parte imponatur Mercurio, educto aere ex tubo, adscendit Mercurius in tubum gravitate incumbentis aeris externi ad altitudinem proximè eandem, quam in Baroscopio ostendit; quae intelliguntur facile ex demonstratis in Hydrostatica, ad §. 1047. An autem non est major gravitas fluidi aerei prementis supra Mercurium juxta Hugenii experimentum a, in quo ad altitudinem 6 pedum in tubo suspenditur? an pendet hic altitudinis excessus supra 29 pollices ex attractione Mercurii ad latera tubi? an ex pressione aetheris?