Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 306
Unproofread scanNot analysed yet
haec omnia fieri non posse, sed ignorari veram causam candide confessus fuit &egregie demonstravit Cl. Wolsius b. §. 1048. Ex Baroscopio didicimus grauitatem atmosphaerae in eodem loco saepissime variare; ut &in diversis terrae plagis; tum in varia alitudine à superficie terrae, quum Mercurius diversissimas altitudines nunc majores, nunc minores in tubo ostendat. §. 1049. Quia tempestates caeli pendent haud parum à diversâ aeris gravitate, huic accuratius ponderandae Philosophi operam impenderunt, &ut mobilius Baroscopium redderetur: hinc Morlandus tubum inclinatum ad horisontem: Boyleus tubum cum rota. Hugenius tubum bicruralem cum duabus annexis capsulis; quem La Hitius emendavit tertiam annectendo capsulam: Amontonsius tubum conicum. Cassia. Philos. Transact. num. 86. vel Wallisii Mecha1. Wolf allerhande nutsliche versuche Tom. 1. Cassim &Bernouillius tubum perpendicularem cum affixo horisontali: Hookius &Caswel sub aliis formis sua inventa construxerunt, quibus omnibus parvae in atmosphaera mutationes longe facilius conspiciuntur, quam simplici tubo: horum omnium commoda &incommoda, fabrieam, &construendi modum, ut quam accuratissime absque omni aere habeantur, melius breviusque viva explicamus voce, quam describi hoc in compendio posset.