Latin
CAP. XVIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 307
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1050. Mutationes, quae in altitudine Baroscopii contingunt, hic terrarum terminantur intra 2 pollices; pendent autem omnes à sola gravitate aut pressione diversa atmosphaerae, adeoque variabunt pro diversâ altitudine atmosphaerae; 2. pro variâ densitate aut raritate; 3. pro vario calore &frigore: 4. pro exhalationibus aut vaporibus diversis, aut pro aeris puritate. 5. Pro directione ventorum, eorumve impetu, tum prout hi plus aeris vaporumve secum adferant: Quum causae singulae infinitis gradibus magnitudinis differre possunt; quum quoque omnes memoratae, &forsitan multo plures adhuc incognitae, cum se invicem conjungi possunt diversissimis modis, quarum plures diversae eosdem praestabunt effectus, patet ex altitudine solâ Baroscopii datâ non determinari certo posse statum atmosphaerae, aut causas ejus altitudinis. §. 1051. Sunt autem hae mutationes majores in Baroscopio hyeme, quam aestate, &in locis Septentrionalibus frigidioribus, quam in calidioribus: quia aer frigidus est densior, aptiorque multis gerendis vaporibus; 2.