Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 31
Unproofread scanNot analysed yet
ex variâ applicatione ad se mutuo. 3. Ex variis ordinibus minimorum cohaerentibus, &vario iterum modo conjunctis. 4. Ex vario nexu cohaesionis inter se mutuo, omnes variae corporum magnitudines &formae oriuntur, quae in hoc Universo existunt. Aqua sola exemplum suppeditet; hujus quaelibet particula componitur ex elementis, plures particulae collectae in terra formant massam fluidam, elevatae in aëre sub vaporum forma constituunt nebulam nubemve; deciduae pluviam nivem vel grandinem. in terra exceptae a semine vegetabili constituunt plantam: ab animali, componunt ejus maximam partem: ex his electae iterum &frequenter destillatae Chemice, abcunt in terram durissimam. §. 84. Quare mensura corporis non absolvitur magnitudine Spatii mensuratâ quod corpus occupat; verum mensura soliditatis &magnitudinis occupatae simul. §. 85. Quum autem porosa sint omnia hactenus cognita corpora, nec quousque porosa sint, cognoscamus ullo modo, vera mensura corporum hactenus haberi non potuit, &forte in aeternum ignorabitur. §. 86. Ex quibus omnibus liquet formas corporum diversas, quibus sunt Durae, Fluidae, Opacae, Pellucidae, Coloratae, Calidae, Frigidae &c.