Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Quodcunque tamen est solidum in quacunque massa, est ubique ejusdem soliditatis, neque unum solidum ab alio soliditate differt. §. 78. Inertia est ea vis in corpore, qua efficit, ut de statu suo vel quiescendi, vel movendi difficulter deturbetur. §. 79. Estque exercitium ejus sub diverso respectu, &Resistentia &Impetus: Resistentia est, quatenus corpus ad conservandum statum suum reluctatur adversus vim impressam; dum enim corpus B quiescens excipit corpus motum A, non movetur B ita, ut A non amittat plurimum de sua vi, quare in B est vis, frangens vim corporis A, quae est vis resistentiae: Impetus est, quatenus corpus motum vi resistentis obstaculi difficulter cedendo, conatur statum ejus mutare. §. 80. Dumque haec vis §. 78 in omni eo, quod corpus est, sit eadem, erit in corpore magno proportionalis quantitati corporeae. §. 81. Quaecunque pars solida 5. test concipi esse uno momento in hoc ita ut Spatio, sequenti momento in alio, transiverit per omnia Spatiola intermedia inter haec ambo, unde concipitur Corporis Mobilitas. §. 82. Potest vero concipi eadem pars Solida in eodem semper Spatio Universi; &si mota fuerit, demto motu manere in ultimo Spatio quod occupabat; sic Quiescibilitas corporis intelligitur. §. 83. Ex vario concursu minimorum Solidorum; 2.