Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 324
Unproofread scanNot analysed yet
Quamdiu chorda violinae plectro, stringitur, sonat, amoto plectro cessat sonus, durant tamen oscillationes. 3. Quando chorda vel plectrum sebo pingui laevigatur, potest quidem in oscillationes cieri, non tamen fit sonus. 4. Si campana pulsatur, nondum desinunt oscillationes, &cessat sonus, verum si incurrat in obstaculum, illico fit sonus. 5. Si campanae pulsatae applicatur manus vel lana, cessat sonus, non tamen desinit oscillatio, sed tremor partium validus cessat. 6. Si chorda longa percussa fonat, non modo auditur unus sonus, sed plures, &quasi integer concentus, docentibus musicis peritis sed fit modo una species oscillationis, tremorum vero plures, prout nonnullae partes citius, aliae lentius in se cedunt, eunt redeuntque. §. 1098. Quia omnia Fluida delapsa in suas, aliis, valide commovent particulas ut quasi subsultent, hinc ea tremoris species sonum excitat: &quia omnia corpora firma majora, sunt plus minusve elastica, intelligitur quare collisa, contremiscunt &sonant. §. 1099.