Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 325
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis sonus, qui auditur, est certae gravitatis vel acutiei, &sonus harum respectu consideratus vocatur Tonus: unde nullus sonus certo sensu est absque tono. §. 1100. Toni omnes dividuntur in 2 classes, in graves &acutos: Graves vocamus, qui excitantur à chordis lente vibratis: Acutos, qui à chordis cito vibratis. §. 1101. Unde sonus quidem à tremoribus corporis elastici, tonus vero ab oscillationibus ejusdem pendere videtur. §. 1102. Quia autem chorda tensa, inflexaque leviter, vires reagentes ex elasticitate habet uti sunt inflexiones, &quia sibi commissa oscillationibus agitur, potest comparari cum pendulo in cycloide moto: adeoque ea quae superius in Capite XII. p. I. demonstrata sunt, huc convenient, &toti doctrinae de oscillationibus chordarum applicata, explicant quaecunque hic memorantur: quia igitur pendulum in cycloide motum semper absolvit suas oscillationes aequali tempore à principio ad finem, ita erunt quoque oscillationes chordae: &hinc tonus, qui à chorda non vehementius percussa semel est excitatus, perdurabit idem per totum suum decursum.