Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 326
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1103. Cum vero elasticitas reagit in inflexionibus majoribus in majori proportione quam sunt inflexiones, sequitur, quod velocius absolvet oscillationes chorda valde percussa, &hinc quoque tonum acutiorem, imo stridorem excitat, hinc tibia valde inflata tonum edit altiorem, quam si molliter infletur. §. 1104. Si chorda tendatur, atque percussa certos itus reditusque faciat; duplo brevior facta, eodem tempore duplo plures recursus faciet; &semper prout chordae fiat longitudo, ita reciproce erit numerus oscillationum eodem tempore peractarum. §. 1105. Quare toni sonori erunt ut longitudines chordarum. §. 1106. Toni duarum chordarum, quarum oscillationes eodem tempore peraguntur ut sequentes numeri, à musicis vocati fuerunt nominibus certis, quae hic apponimus ad memoriae occurrendum, uti, si toni sint ad se invicem velut 2. ad 1. Octava. 3. ad 2. Quinta. 4. ad 3. Quarta. 5. ad 4. Tertia major. 6. ad 5. Tertia minor. §. 1107. Si sint duae chordae ejusdem longitudinis &crassitiei, quae tendantur ponderibus inaequalibus, haec uno, altera 4 ponderibus, earum oscillationes erunt, uti 1 ad 2. sed oportet, ut in Experimento instituendo attendamus ad attritum trochleae, quam chorda suprascandit, unde pondus augendum erit juxta leges attritus §. 344. Adeoque Toni harum chordarum erunt in octava. §. 1108. Si duae chordae habuerint candem crassitiem, differant longitudine, &tendantur in ratione quadrata longitudinum, habebunt oscillationes aequales &tonum eundem. §. 1109. Si duae chordae aeque longae differant crassitie, tensae in ratione crassitiei oscillationibus agentur aequalibus, &promde habebunt tonum eundem. §. 1110. Hinc duae chordae longitudine &crassitie inaequales, tensae in ratione composita ex simplici ratione crassitici &duplicata longitudinis, habebunt aeque veloces oscillationes &tonum eundem. §. 1111.