Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 333
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1133. Intelligitur ergo qualia loca tantum Echo reflectere possint, qualia non; tum quare aliquando sit una, aliquando plurimae: quare sit monosyllaba, vel polysyllaba: citior tardiorve: quare clarior quae repercutitur à lapideo obice, quam à ligneo: cur plerumque inter rudera antiquorum maenium &in sylvis audiatur, &requiratur certa ab obice distantia antequam distingui possit. §. 1139. Colligitur quoque sonus, &dirigitur versus quemlibet locum, &augetur in loco ope tubarum ex amplo in angustum abeuntium, &sonum copiosum reflectentium ac dirigentium in angustias, quales inserviunt surdastris, uti perspicilla senibus caecutientibus. §. 1140. Sed dirigitur rectà, &augetur sonus ope Tubarum Stentorearum quarum inventor praecedenti seculo Morlandus fuit, harum figurae diversae, emenditae successu temporis à Cassegreynio Hasaeo, sGravezandio. §. 1141. Dirigitur quoque sonus ope longorum canalium ad magnas distantias absque magnâ jacturâ. §. 1142.