Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 334
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt nonnulla paradoxa in chordis observanda, quae postquam vidimus quid sit sonus in aere, modo intelligi possunt, &explicari merentur, cum inde plurima alia similia naturae phaenomena eruuntur. §. 1143. Si sint chordae duae supra duo instrumenta musica tensae in unisono, percussa una sonabit quoque altera, si parum à se distiterint, ut undae aereae ab una excitatae satis valide in alteram agere possint. §. 1144. Si sint duae chordae super duobus tensae instrumentis, vel super eodem, &in octava, percussa acutiori, sonabit gravior, &habebit in medio suae longitudinis nodum quiescentem. §. 1145. Si sint duae chordae distantes inter se duabus octavis, percussa acutiori, sonabit altera, &habebit duo puncta intermedia quiescentia. §. 1146. Hinc intelligitur quare excitato quodam sono contremiscant ronnulla corpora; nostri artus; sonent vitra, aliave corpora: Quare in vacuo Boyleano cesset sonus omnis; quare aliquando audiatur. quare imninuatur quamdiu aer educitur &continuo plus rarescit in recipiente: cur sonus augeatur in aere condensato: cur saepe aere maxime sereno soni exigui, qui ab eodem corpore videntur magni, aere nubibus obducto; quare nebulae suffocent sonum. Quare cum Nix recens decidit in tecta domorum, campanarum sonus vehementer inminutus. Quare cum vehementer gelat som sint omnes clariores. CAP. XXIV De Meteoris. §. 1147. v ceteora vocamus omnia corpora, quae sunt in sublimi aere Terram cingente ad aliquam altitudinem, per ipsum moventur, adscendunt, descendunt, &varia phaenomena adspicienda praebent. §. 1148.