Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 336
Unproofread scanNot analysed yet
Componuntur haec ex partibus subtilibus omnium corporum, tam solidorum, quam fluidorum terrestrium, ita ut nullum genus corporum sit, natura vel arte productum, cujus partes non cum aere edi bzy G Google aere permistae sunt, atque in eodem natant; unde omnis generis Spiritus odoriferi, Spiritus ardentes, aquae plantarum, &aliae; animalium sudores &perspiratum Sanctorianum, olea diversissima, sulphura quaelibet, salia plurimorum generum, spiritus illorum, metalla &terrae omnes, &quodcunque genus corporum praeterea existit naturaliter, vel arte Chemica per fermentationem, putrefactionem, effervescentiam &ignis actionem productum, in aere habeantur: omnia enim hactenus cognita corpora volatilia fieri natura vel arte experimentis constat, quamobrem omnium corporum partes in acre natare tuto statui potest. §. 1149. Quae omnia dum haerent in aere, aliquando manent non permixta cum aliis, nisi cum aere, retinentque plurimas vel omnes eas proprietates, quas ante, dum corpus unitum componebant, habebant, vel quas cum recolliguntur, ostendunt: ndeoque ingentes tractus ejusdem exhalationis saepe in aliquo atmosphaerae loco haerebunt. §. 1150.