Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 34
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia nescimus, an motus absolute aequabilis in corpore detur, tempus relativum incertum est, &a vero differt. §. 99. Veluti magnitudines cum se invicem comparari possunt, sic quoque tempus cum linea recta comparatur, atque per hanc repraesentari potest, unde proportiones multae in posterum maximi usus futurae elicientur. §. 100. An igitur juxta Pythagoram, aliosque Philosophos Tempus erit corpus aliquod? an juxta Stoicos aliquid incorporeum? an bene ab Aristotele definitur mensura motus juxta prius &posterius? CAP. VII. De Motu. §. 101. Motus Absolutus, est successiva existentia corporis in diversis partibus spatii Universi immobilis. §. 102. Quum vero sensibus humanibus hic §101 non semper cognoscitur ob Universi magnitudinem, neque velocitas facile mensuratur, quum tellus ipsa perpetuo moveatur, optimum erit si motum distinguamus tripliciter, 1. in Absolutum. 2. In Relative Communem. 3. In relative proprium. §. 103. Relative communis vocatur, quando corpus simul cum aliis corporibus delatum, spatium suum mutat respectu corporum remotorum; quali motu nauta navi vectus promovetur. §. 104. Relative proprius est successiva applicatio corporis ad diversas partes corporum ipsum contingentium; hoc motu ferri videntur omnia sensibilia in tellure, quae mota dicimus vulgo.