Latin
CAPITUM
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 35
Unproofread scanNot analysed yet
§. 105. Quies absoluta est existentia eadem corporis in iisdem partibus spatii Universi: Et quies relativa est existentia eadem corporis respectu aliorum tum remotiorum, tum immediate ambientium corporum. §. 106. Ergo posset corpus videri moveri per motus §. 103. 104, dum tamen in quiete absoluta existeret: quare considerabimus omnem motum in posterum modo, uti absolutum §. 101. §. 107. Cum motus §. 101 sit effectus realis, requirit in corpore moto realem causam, cujus vi haec applicatio successiva ad diversas partes spatii percursi fiat. §. 108. Est haec causa distinctissima ab idea Spatii, Extensionis, Soliditatis, Cohaesionis, &omni modificatione corporeâ aliâ, nam &2. transit ab uno corpore in aliud. 3. Penetrat ab extimis usque in intimas partes corporis non per poros sed per ipsam solidam substantiam. 4. Et in singula atomo, immutabili alias, recipitur sub quantitatibus infinite diversis, quae omnia in modificationibus aliis non deprehenduntur: quod si tamen modificatio sit dicenda, tum hae distinguendae prius in suas classes forent. §. 109. An igitur est Ens Physicum; substantia sui generis? nec hoc videtur, nisi Logomachias circa substantiae vocem introducamus.