Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 342
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1163. Non igitur constant nubes ex nive, quamvis corpora tam alba densaque appareant, adspicienti, albedo enim &opacitas pendent à causa memorata §. 879. vel §. 1161. nec unquam nubes densissima adspecta ex terra, aliquid nivis vel solidi in se habuisse observata est, quando observatores in eandem adscenderunt. §. 1164. Sunt nubes suspensae ad varias altitudines, &saepe aliquot series supra se invicem haerent, inter se distinctae, prout gravitas specifica exhalationum differt. juxta §. 1154. maxima altitudo vix adaequare cacumina altissimorum montium videtur. An autem nubes sunt altiores prope polos quam prope aequatorem telluris? §. 1165. Differunt nubes magnitudine &figura quolibet temporis momento, nunquam enim aer, cum quo aequilibrantur, in perfecta est quiete: dissipantur saepe insensibiliter calore, vel radiis Solis; discerpuntur à se ventis, &effervescentiis: coloribus sub diversis adspiciuntur, candido, fusco, nigro, rubro, prout radios lucis exceptos vario modo repercutiunt, aut prout colores exhalationum differunt: velocitate aliquando pernici feruntur vi ventorum, ut ultra 6 vel 7 milliaria absolvant intra horam dum tamen magnitudinem unius milliaris in longitudine haud interruptam possident. §. 1166.