Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 343
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his intelligitur manifesto, quare subsidente baroscopio caelum fiat nubilosum? pendet enim utrumque ex mutata aeris gravitate, qua exhalationes antea plus a se remotae, &lucem transmittentes, propius ad se accedunt, nec lucem transmittunt formando nubem opacam. §. 1167. Aliquando nubes esse ingentes constat ex magna copia pluviae ex iis in eodem loco delapsae, tum ex magno tractu caeli, quem aequabiliter occupant. §. 1168. Nubes insignem habent usum suppeditando pluviam totiterrae, qua crescunt omnia vegetabilia; tum layando aerem &purgando a suis inquinantibus exhalationibus; tum originem dando omnibus fontibus &fluviis, qui tantummodo pendent a vaporibus aqueis deciduis ex caelo: tum ipsae nubes tegunt terras ne perpetuo ardore Solis torreantur, &vegetabilia tempus praeparandi alimentum acquirant: tandem videntur nubes praecipua ventorum causa. §. 1169. Quando noctu mane, aut vesperi sub forma rarioris nebulae, aut aere manente pellucido, descendunt exhalationes vel vapores, guttasque admodum parvas formant deciduas in superficie terrae, Ros destillare dicitur.