Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 356
Unproofread scanNot analysed yet
57 minut. quem color violaceus format, est 54 grad. 7. min. quam ob rem haec Iris latitudinem 3 grad. 50 minut. habet. §. 1205. Hinc intelligitur quare colores hujus Iris sint minus intensi, quam Iris primariae? Quare non semper adspiciatur secundaria? quid Iris tertia, &quando tantum adspici possit? nec repugnat dari simul plures arcus, imo forte semper dantur, sed quorum colores ob debilitatem videri nequeunt; nec aliter Iris Lunaria explicanda, quae apparet in plenilunio. hercle pulcriora hic addi possent, sed quae nimis Geometrica pro tyronibus. §. 1206. Solem Lunam &Stellas aliquando ambire adspiciuntur. Coronae vel Halones, quorum claritas diversa, divisi sunt plerumque in varios circulos concentricos, multis coloribus tinctos; qui diametros diversae magnitudinis habent, observati enim fuerunt, quorum a duobus ad 90 gradus diametri suerunt. §. 1207. Horum materia haeret in Atmosphaera prope terram; nam 1. circa memorata sydera Atmosphaerae non sunt. 2. conspiciuntur a paucis tantum hominibus simul. 3. Ars Halones imitatur, &in balneis circa lucernam tale quiddam adspici solet ob aeris densi &vaporibus pleni obscuritatem. 4. Quia rumpuntur ventis. 5. Quia fiunt non nisi stabili aere &pigro. §. 1208.