Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 357
Unproofread scanNot analysed yet
Sed imitamur quoque halones, quando bina Prismata non perfecte plana sibi mutuo imponuntur, aut duo vitra telescopiorum longiorum ad se apprimuntur, tum enim in medio circa punctum contactus videntur circuli colorati concentrici, haud aliter quam coronae adspiciuntur. §. 1209. Si itaque in atmosphaerâ fuerint globuli vaporum aequalis magnitudinis inter se, sed aliquando diversae magnitudinis, pro variâ latitudine coronae, qui vicibus reciprocis transmittant reflectantque lucem, &transmissam in suos colores refringant, coronae ab iis fingi poterunt: Forsitan etiam grando parva in superficie undequaque &paulum introrsum pellucida, quia liquescit, &in medio opaca, juxta Hugenium causa coronarum erit: utrumque enim est aeque probabile, &aeque demonstratum Geometrice.