Latin
CAP. XXIII
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 358
Unproofread scanNot analysed yet
§. 1210. Saepe in caelo apparuerunt plures Soles simui cum Sole vero, qui vocantur Parhelia. horum numerus variat, aliquando enim duo, quatuor, imo septem simul observati Soles fuerunt. §. 1211. Magnitudo Parheliorum ecdem apparet, quam veri Solis, figura a rotunditate subinde recedit, splendor languidior, limbi colorati instar, Iras, cum cauda à Sole aversa pallidiorique. §. 1212. Comites semper habent quosdam circulos, albos, vel coloribus variegatos, diversae magnitudinis: qui circuli Soli proximi, eumque ambiunt, pinguntur coloribus Iris, suntque hi minimi: ita in Gedanensi Phaenomeno septem Solium, unus fuit diametri 45, alter 90 graduum: