Latin
360
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 360
Unproofread scanNot analysed yet
Et imitamur illa ipsa, si in aere suspendamus tenues Cylindros vitreos aqua plenos, in quorum medio nucleus opacus, demonstrante Hugenio: hinc forte a nube excavata per reflexionem; forte à flocculis cylindricis nivalibus, tenuibus, longis, ad superficiem pellucidis, in medio opacis in aere pendulis phaenomena memorata oriuntur, quemadmodum Maraldina observatio circa similes cylindrulos sequenti noctu deciduos, confirmare videtur. §. 1216. Circa Lunam quoque apparent Paraselenae cum similibus circulis coloratis, quos in Parheliis memoravimus: quorum omnium causae procul dubio eaedem, vel similes illis parheliorum. §. 1217. Absolutis meteoris Aqueis ad Ignea accedam, circa quae monendum, nonnunquam apparere Phaenomena in caelo luminosa, quae neutiquam causam aliquam lucentem vel inflammatam agnoscunt, veluti Halones circa sydera, circuli Parheliorum, ipsa Iris, quae ex refractionibus radiorum Lucis per vapores certo modo constitutos pendent; ita observavi Lumen aliquod, satis notabile, rarum, undulatim motum, vesperi, quod nullam Lucem in se habebat, sed manifesto videbatur pendere a vaporibus, Lunae lucem certo modo refringentibus; &plura similia pro spectris vel luminibus venditari est quam certissimum. §. 1218.