Latin
361
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 361
Unproofread scanNot analysed yet
Ignis Borealis vocatur lumen magnum, aliquando aequabile &placidum, aliquando cum diversis columnis luminosis inaequaliter exeuntibus, &cum diversissimis aliis phaenomenis, plerumque in Boreali caeli parte conspicuum, durans vel per paucas horas, vel per dies paucos: quia intra angustum temporis spatium aliquot ignes observati fuerunt, cum olim non multi descripti sunt, inceperunt accuratius ad hos animum appellere Philosophi, eorumque historias optime collegerunt Maraldi &Hallejus: Ejusmodi ignes, sed in aliis caeli plagis conspicui sub variis Phaenomenis, acceperunt à figurâ, magnitudine, fulgore, &motu quibus inter se discrepant, nomina varia: praecipuos tantum afferam, ex quibus reliqui intelliguntur, qui ab antiquis memoriae proditi sunt, &variis insigniti nominibus, nam quoad materiam sunt sibi similes: Trabs vocatur cum lumen oblongum parallelum horisonti apparet. Sagitta habet formam trabis, sed in cuspidem desinit.