Latin
362
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 362
Unproofread scanNot analysed yet
Fax ponitur quolibet situ &in latius extremum desinit. Capra saltans dicitur quando lumen vi venti varias induit formas, nunc interrumpitur, nunc integrum apparet. Bothynoe, cum velut corona cingente introrsus ingens caeli recessus est similis effossae in orbem speluncae. Pithiae, cum magnitudo vasti rotundique ignis dolio similis vel fertur, vel in uno loco flagrat. §. 1219. Opinor horum omnium materiam esse exhalationes spirituosas, aut oleosas, non valde densas, ad magnam collectas copiam, &elevatas ad altitudinem discrepantem, succensas per effervescentiam cum aliis corporibus; durat hinc lumen brevius vel diutius, prout copia materiae differt, vel prout viribus majoribus aut minoribus difflagrat: si ergo ingens ejus copia, si valde elevata supra terram, in multis regionibus simul apparebit, quale per totam Europam conspectum fere simul anno 1716 exstitit: in parte Borcali caeli frequentissimum est, vel quod exhalationes ex terrae plagis subjectis egrediantur quae pronae incendio; vel quia exhalationes oleosae mistae iis ex calidioribus terris elevatis, aptae sunt ad effervescentiam igneam excitandam: aliquando per plurimos annos non apparent, quia ex terrae visceribus tum ejusmodi ex halationes non exhalant, quae aliis annis emittuntur copiosae &frequentes: vel ob constitutionem annorum, observantur enim modo contingere, quando annus praegressus fuit valde siccus.