Latin
364
Petrus van Musschenbroek, Epitome elementorum physico-mathematicorum 364
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnunquam ingentes tractus in aere luminosi apparent, moti subito de uno loco in alium, quos ignarus Meteoron judicaret, qui pendent tantum a muscis catervatim volitantibus noctu, &Phosphori lucem exspirantibus undiquaque ex suo corpore, uti in Italia observavit Scheuchserus, &alibi Rayus. §. 1222. Fulgur vocatur flamma magna in sublimi accensa, subito apparens &evanescens, quaquaversum expansa. §. 1223. Pendet ab exhalationibus sulphureis, nitrosis, &carbonibus, mistis inter se, veluti in pulvere pyrio, accensis per effervescentiam aliarum exhalationum ignivomam: quia tractus earum exhalationum sunt interrupti in aere, etiam modo parva copia simul accenditur, hinc flamma, quae illico consumta penitus, in uno observatur loco, &alia ab hac separata mox sequitur in alio loco. §. 1224.